monumenta.ch > Ambrosius > 83 > 50 > sectio 8 > sectio 102 > CAPUT XLIII. > sectio 2 > sectio 13 > 12 > sectio 112 > sectio 139 > 18 > 11a > 107 > sectio 8 > 15 > sectio 61 > 46 > 8 > 10
Cassianus, Collationes, 3, 24, IX. Abbatis Apollo mortificatio. <<<     >>> XI. Responsio ex D. Antonii sententia desumpta.

CAPUT X. Interrogatio, an obsit monacho si a parentibus necessaria ipsi suggerantur? SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Germanus: Super hoc plane iam nullum ambiguitatis locum ulterius reliquisti. Certi etenim sumus tam praesentis huius habitus vilitatem quam quotidiana haec nudipedalia in illorum vicinia nullatenus exercere nos posse; sed ne labore quidem illic simili ea quae sunt ad victum necessaria, provisuros, sicut hic etiam aquam cervicibus nostris ex tribus millibus exhibere compellimur: nec nostra enim, nec illorum verecundia, haec nos coram illis agere omnino patietur. Sane quid proposito nostro oberit, si, illis subministrantibus universa, nos, sollicitudine parandi victus penitus absoluti, lectioni tantum et orationi operam dederimus, ut, isto quo nunc distrahimur labore sublato, spiritalibus tantum studiis intentius excubemus?